- BALNEUM
- I.BALNEUMOrdo militaris in Anglia a Richardo II institutus, qui illorum 4. esse voluit. Henricus IV. autem ad 46. numerum extendit. Illorum insigne tres coronae auteae, in campo caeruleo, cum lemmate, Tres in uno. Quôtres virtutes Theolog. indigitatae. Solebant hi equites se lavare prius, antequam crearentur. Favin. Frotssard. Matthaeus Paris. Phil. Iac. Spenerus. Artis Heraldicae Parte Gen.II.BALNEUMdecima pars Gymnasiorum apud Veter. ob delitias ac sanitatem omnium maxime aestimata cunctisque reliquis maior ac pulchrior exstitit: a tempore inprimis Asclepiadis ac Pompeii, cum antea raro lavaretur. Et quidem, quum in privatis balneis tanta fuerit adhibita magnificentia, ut Seneca dicat Ep. 86. Quod quisque pauper fibi videbatur ac sordidus: nisi parietes balneorum magnis ac pretiosis orbibus refulsissent, nisi Alexandrina marmora Numidicis crustis destincta fuissent, nisi illis undique operosa et in picturae modum variata circumlitio praetexeretur, nisi vitrô conderetur camera, nisi aquam argentea epistomia fudissent. Cum et Libertinorum Balnea statuis et columnis essent exornata, illique nil nisi gemmas calcare vellent; vide quae de Etrusci inprimis Martial. l. 6. Epigr. 42. et Statitus l. 1. Sylv. 5. habent: publica utique non minus splendida fuisse necesse est. Loca Balneum istiusmodi Gymnasticum universum constituentia, a Cicerove Balnearia vocata, l. 4. Ep. ad Q. Fr. 1. plurima fuêre, Frigida lavatio sive λοῦτρον, Frigidarium, Tepidarium, Sudatio calida: et Lavatio calida, quae vero Balneis inserviebant, fuerunt Hypocaustum, Aquarium et Vasarium: haecque omnia concamerata et fornicum modô fabricara. Et quidem Frigida lavatio locus erat, in quo frigidae aquae lavacra et praesertim piscina, posita erant, in qualibus fere semper, rarissime in calidariis, Alexandrum Severum lavisse, scribit Lamprid. c. 13. Idem vero c. 21. Heliogabalum tradit, numquam in piscinis se lavari passum esse, nisi illae crocô, aliisque pretiosis unguentis fuissent infectae. Prope hancerat Frigidarium, in eorum usum, qui statim, post egressum Tepidarii pidarii aut Calidarii, frigidô aere frui optabant: nulla enim ibi aquae apud Auctores mentio. Forte et hîc loturi exuebantur, namque et Varro et Plin. l. 5. ep. 6. Apodyterium quoque Balnei partem faciunt: Ibidem etiam gymnastarum sudores detergebantur. Fuit autem haec pars admodum vasta et cuivus pervia, ita ut vestimenta eorum, qui lavabantur, facile surripi possent: proin severâ Lege cautum fuit, fures balneorum gravius plectendos, ut docet Aristoreles sect. 29. Problem. 14. et Capsarii adhibiti, qui vestes custodirent. Iuvenal. Sat. 10. v. 117.Quem sequitur custos, augustae vernula capsae.Frigidario annexum Tepidarium inserviebat tum iis, qui tepore aeris aut aquae frui volebant; tum iis, qui aut frigidâ aut calidâ lavari quaerebant, ut ad alterutrum mediô tepore sine noxa se conferrent. Quamquam etiam fieri potest, ut in privatis Balneariis Tepidarium et Apodyterium idem locus fuerit, ob spatii penuriam vel maiorem commoditatem. Cicero enim loc. cit. cum Arpinatem villam, quae iudiciô Quincti fratris aedificabatur, invisisset, se assa in alterum Apodyterii angulum in balneariis promovisse, scribit; aperte indigitans, Apodyterium et Laconicum sive calidam, assamve, ut ipse et Calsus vocant, sudationem coniuncta fuisse, eô prope modô, quô Tepidarium et Laconicum, saltem post Vitruvii tempora. Sudatio Calida seu Calidarium, Vitruvio l. 5. c. 10. et Celso quoque Laconicum, item Assa, cella fuit, nullam in se continens aquam, ad provocandum sudorem potissimum instituta: Ibi enim vapor calidus seu calor siccus inclusus sudorem provocabat, haud aliter, ac super Baias myrtetis, ubi rempore Celsi e terra profusus calidus vapor aedificio inclusus maximos sudores ciebat: duius rei Horatius quoque meminit l. 1. Ep. 15. Fuit vero hoc Laconicum rotundum ac veluti tutricula in hemisphaerium concamerata. Post illud, sequebatur cella calida, labris aquae continendae positis referta, in qua quod lavarentur. Calida lavatio a Vitruvio, loc. cit. et λουτρὀν a Galeno l. 10. Meth. dicta est: Ζεςτὸν vero eam vocavit Archigenes apud eunden de Compos. Medic. sec. loc. Fuitque haec primaria Balnei pars, quam una cum Laconico sub concamerata sudatione videtur complexus Vitruvius. Loca, quae non inter Balneas essent, sed ipsis tantum inservirent, quod attinet: Hypocaustum, fornax erat seu caminata structura, subterraneo Calidatio, Calidae lavationi, atque Vasario supposita, in qua ad calesaciendum tum aquam, tum praedicta loca, ignis succendebatur, et ne exstingueretur a servis, Fornacatoribus ob id Pandedtis a Papiniano vocatis, frequenter cum pilis ac glomis pice illitis excitahatur: quarum meminit Statius ubi de Etrusci balneis, l. 1. Sylv. 5. v. 58.--- --- --- --- --- CrepantesAuditura pilas, ubi languidus ignis inerratAedibus, et tenuem volvunt hypocausta vaporem.Ante Hypocaustum autem via quaedam erat, Propnigaeum, quasi Praefurnium a Vitruvio, l. 5. c. 11. vocata. Aquarium dein, cella fuit calidae Lavationi atque Calidario adnexa, in qua alveus magnus aedificatus erat, ad constievendam aquam ex Aquaeductibus aut aliunde invectam, atque in frigidam lavationem et calidam per fist ulas corrivandam. Non longe ab eo Vasarium distabat, ubi vasa conservabantur, balneorum servitiis necessaria, et ubi aqua pro ipsis calefiebat. De quo ita Vitruvius l. 5. c. 10. Ahenea vasa supra Hypocaustum tria composita fuisse, unum Caldarium, alterum Tepidarium, tertium Frigidarium, et ita collocata, ut ex Tepidario in Calidarium, quantum aquae calidae exisset, influeret, de Frigidario in Tepidarium ad eundem modum. De aere Balneorum, qui extrinsecus admittebatur (ut innuit Vitruvius) ea in calidissimo loco averso a Septentrione et Aquilone sita erant, tum Caldaria atque Tepidaria ab Occidente hiberno lumen habebant. Sin autem natura loci impedivisset, utique a Meridie: lumen vero ita capiebatur, ut in medio camerae foramen latum relinqueretur, sub quo labrum exstruebatur: Circa labrum spatiosi erant margnies quidam aut porticus, a Vitruvio Scolae vocatae, in quibus occupatô a prioribus lavationis locô, reliqui circumspectantes recte stabant, nec suis umbris lucem, quae superius capiebatur, obscurare poterant. Intra balneum vero exsistentein aerem quod attinet, antiquiores mollibus ac moderate calidis balneis fuisse usos, ex Seneca Ep. 86 et Plut. l. 8. Symp. Probl. 9. discimus: at ipsorum tempore maxime calida in pretio fuêre usque ad tempora Galeni, quibus moderatiora denuo placere coeperunt. Vide Plin. l. 31. c. 9. Vasa vero, quibus lavabantur. alia movebantur, alia moveri non poterant: Quorum haec ex lateribus et marmore fiebant: Alveique et Labra in calida lavatione; in frigida Piscinae atque Baptisterta dicebantur: adeoque magna erant, ut etiam in ipsis aliquô pactô natare daretur, ut ex Thermarum ruinis Romae hodieque conspicitur. Quae moveri poterant, tamersi in privatis balneis utplurimum fierent, attamen in publicis quoque exstitêre; alia quadratam, alia oblongam, alia rotundiusculam, alia ovalem habentia figuram, qua de re vide infra in voce Labrum. Finis, cur lavarentur, non unus exstitit. Prima Balneorum institutio fuit, ut quottidianas sordes eluerent possentque mundô corpore cenare homines, quibus tum nondum linterorum erat usus: unde semel tantûm in die cenandi, et in stratis, dum cenarent, accumbendi, consuetudo orta. Postmodum, Balneae, ob delitias ac mollitiem adhiberi coeperunt, et praesertim tepidae, quibus exsiccatas ab exercitationibus vel Sole frigoreque ardentes corporis partes attemperabant. Nec solum dulcibus aquis, sed et medicatis. ob valetudinem et luxuriem, usos Veteres testatur Galenus de Medicam. local. l. 3. imo Neronem, his non contentum marinas atque Albulas in suas Thermas deduci curavisse, Lamprid. tradit et Sueton. c. 31. ut alia omittam. Qui autem Balneas ingrediebantur publicas, ante decimum quartum aetatis annum nihil solvisse, testatur Iuvenal. Sat. 2. Reliqui quadrantem solvebant,Flaccus l. 1. Serm. et Iuvenal. Sat. 6. donec Antoninus Pius balneum sine mercede Populo constituit, apud Iul. Capitolin. c. 7. Athen. l 8. apud Phaselitas legem fuisse scribit, ut peregrini lavarent carius, etc. Prae coeteris vero lavabant. Phonasci, Citharoedi, Praecones, Tragoedi, Comoeid, quod vocem oblaesam et assiduô exercitiô asperatam aquarum dulcium humectatione mulcebant. Apud Lacedaemonios, mulieres in Balneis Gymnasiorum lavari consuevisse notum, et nedum in his, verum et una cum viris promiscue: quod ramen non in cunctis obtinuisse, ex Hesiodo discimus, qui muliebris balnei mentionem facit, de op. et di. l. 2. An apud Romanos primis temporidus eadem utrumque sexum promiscue lavandi consuetudo fuerit, incertum: Certum est, nec parentibus cum filiis, nec socero cum genero, lavari licuisse, Cicero Offic. l. 1. c. 35. et Virilium balneorum C. Gracchus meminit, apud a. Gellium l. 10. c. 3. e quo loco colligas, si non eôdem lavacrô, saltem eôdem locô, pariete interiectô, antiquitus Romanos lavisse. Posterioribus vero saeculis, promiscuis balneis locum fuisse, docet et reprehendit Iuvenalis Sat. 6. v. 417. Unde quoque Martial. l. 11. Epigr. 48. v. 1.Qmnia femineis quare dilecta catervisBalnca devitat Blatara? ---- ----Vide insuper Clem. Alexandrinum, qui sub Antonino et Severo floruit, Paedagog. l. 3. c. 5. et Cyprianum de Hab. Virgin. Quam vis enim Hadrianus Imperator apud Dionem Cass. ea sustulit, ut et M. Aur. Antoninus, Heliogabalus tamen renovavit, iterum Alexandrô Severô prohibente, apud Capitolin. et Lamprid. loc. cit. Ob quod item Censori aliquando lex lata traditur, ne commune lavacrum mulieres adirent, sub repudii ex dotis amissionis poena, quod postea l. 11. §. 2 Cod. de repud et in authent. 22. c. 16. §. 1. de Nupt. pro sancito fuit receptum. Quâ ratione fieri potest, ut balneae aliquae muliebres in feminarum duntaxat usum fuerint exstructae, quales Agrippinae Augustae, Olympiadis in Saburra, et quas Ampelidem ac Priscillam trans Tyberim habuisse refert Victor. Tempus lavandi, ut Seneca Ep. 86. narrat, fuit, quod quottidie brachia et crura abluebant Veteres: toti nundinis solum lavabantur. Post M. Pompeii vero aetatem singulis diebus totô corpore lavari incepêre: Idque paulo antequam sumeretur cibus. Ut plurimum autem maior pars libreorum hominum prius exercebatur, dein Balnea ingredicbantur; nonnulli tamen sine ex ercitationibus lavabantur. Etiam post pilae lusum calidis balneis lavari consuevisse antiquos, adnotavit Galenus, l. de parv. pil. quod similiter ante illum innuisse videtur Martial. l. 14. Epigr. 163. Maxime autem consuetum tempus pomeridianum fuit, idque circa octavam diei horam, paulo ante cenam, ut patet ex more Caesaris, apud Cicer. l. 3. Ep. ult. Vide quoque Martial. l. 4. Epigr. 8. et alibi. Alii tamen maturius lavabant: Nempe horâ unâ ante lavabant, quam cenam auspicarentur. Sic, qui nonâ convivium incipiebant, octavâ Balneum capessebant: qui vero ad sextam coenbant, ad quintam lavare moris habebant. Quam proin horam Balnei τῷἑξάποδι ςτοιχείῳ, h. e. umbrae sex pedum, respondere facit Lucianus, ut videre est apud Salmas. p. 648. quot pedes Palladius horae quintae tribuit, mensibus Martio et Octobri, haud longe ab Aequinoctio etc. Vide supra Balnei Hora. Ante Auroram vero post Solis occasum Thermae apertae non fuerunt, usque ad aetatem Alexandri Seu. qui earum luminibus oleum addidit, quo et in nocte paterent: quod etiam fecisse Lyconem Philosophum Iuventuti Graecae scribit Laertius in eo. Plura vide apud Hieron. Mercurialem de Arte Gymnast. l. 1. c. 10. ubi inter alia et hoc addit, Balnrorum usum, cum antea rarior esset, Asclepiadem Medicum, Pompeio M. σύγχρονον, reddidisse frequentiorem apud Romanos, ex Appuleio Floridor. l. 4. et Plinio l. 26. c. 3. Vide quoque infra, ubi de lavandi ritu, Thermis, etc. Hinc Balneaticum, apud veter. Interpretem Iuvenalis ad illud Sat. 2. v. 152.---- --- Nisi qui nondum aere lavantur:Infantes, inquit, quia pueri non dant balneaticum: in veter. Glossis βαλανιχὸν exponitur. Auctor Vitae S. Severi Episcopi Neapolitani apud Ughellum: Quâdam die iuxta morem homo quidam consuetudinis balnea lavandus ingressus est. Post ablutus aquâ, cum recederet, custos balnei ovum ab eo pro balneatico petiit, quod unusquisque balneaticum pro pretio dare consueverat. Merces est, quae pro usu balnei ex solvebatur. Vitruvius l. 8 c. 7. innuere videtur, Balneaticum fuisse vectigal impositum, propter aquam, quae ex aquaeductibus et castellis publicis in balnea derivabatur. Reditus Balnearum, in Bulla Paschalis Pontif. A. C. 1102. apud eundem Ughellum Tom. I. p. 996. citatum Carolo du Fresne Glossar. etc.III.BALNEUMgenus potûs minime delicati, apud Luithprandum in Legat. Soli mensae assident nudae, paximacium sibi apponetes, balneaque tunc vitrô permodicô non bibentes, sed sorbillantes. Et paulo aute, Parcus, cupidus, alliô, cepe et pomis vescens, balnea hibens. Et sub finem, Non proderit tibi balneum, quô te assidue potas, in amore B. Iohannis Praecursoris. Car. du Fresne Glossar. Monachorum ac Paenitentium hanc potionem esse, legas apud Macrum in Hierolexico.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.